martedì 3 novembre 2009

Croce gloriosa del Signore




Ant. O Crux venerabilis, quae salutem attulisti miseris, quibus te efferam praeconiis, quoniam vitam nobis caelitem praeparasti
 

Psalmus 3 [3]
3:1 Dómine quid multiplicáti sunt qui tribulant me qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.

3:3 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen


Ant.
O Crux venerabilis, quae salutem attulisti miseris, quibus te efferam praeconiis, quoniam vitam nobis caelitem praeparasti